monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 383

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 383
Istae sunt decem praedicationes, ex quibus aliquid necessario singillatim enuntiamus. nam quicquid omnino dixerimus, quod aliquid significet, nondum tamen intellegi possit, an verum an falsum sit, unum est de his decem, exceptis dumtaxat illis verborum quodammodo articulis. sunt enim pleraque a grammaticis in orationis partibus enuntiata, quae omnino per se nihil valent aut aliquid significant plenum, nisi cum fuerint verbis adiuncta, ut coniunctiones, praepositiones, et quicquid tale illi docent.